- APPLICARE
- APPLICAREapud Scriptores citimae aetatis, idem quod divertere, hospitari, appellere; proprie in campo, in agro, sub tentoriis degere, quod sollenne fuit Wisigothis et Burguidionibus, atque adeo Francis veterib. cum iter agerent, uti observavit Car. du Fresne Notis ad Alexiadem, ex L. Wisigothor. l. 8. tit. 12. §. 3. et tit. 4. §. 25. et ex L. Burgundica tit. 38. §. 7. Edicto item Rotharis Regis Longobard. tit. 108. etc. Quod etiam firmat Gregorius Turonens. de Vitis Patrum c. 17. Cum propinqui ad Urbem, cadente Sole, fixis tentoriis mansionem par arent etc. Et Auctor libri de mirac. S. Dionysii c. 10. Bertrandus quidam Comes iter faciens, tempore aestivô, divertit temere in pratum fonti --- contiguum, ibique figi iussit tentoria, etc. Hinc ἄπληκτον recentioribus Graecis pro castris, seu loco, ad quem exercitus applicat et ubi tentoria figit. Car. du Fresne Glopar. Aliter vox apud Cicdronem de Oratore l. 1. usurpatur, Quid quod item in Centum virali iudicio certatum esse accepimus: qui Romam in exilium venisset, cui Romae exulare ius esset, si se ad aliquem quasi patronum applicuisset, intestatoque esset mortuus, nonne in ea causa ius applicaationis, obscumum sane et ignotum, patefactum in iudicio atque illustratum est a Patrono? Ubi ius applicationis Hotomanno fuisse videtur, ut qui pereginus sese in civis alicoius Romani quasi Patroni fidem et clientelam dedidisset, herreditatem patrono, si intestato mortuus esset, elinqueret. Id ab Atheniensibus ortum esse tradit Hadr. Turnebus Adversar. . 24. c. 32. apud quos se peregrini opulento alicui civi in clientelam dabant dicabantque, quod νέμειν προςτάτην appellatum: quod qui non fecisset, in iudicium vocabatur quod dictum est ἀπροςτασίου δίκη. Inde mos ad Romanos transsatus, de quo multa apud Ioh. Calvinum in Lexico Iur. Vide quoque infra in voce Cliens, Commendati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.